- POPPAEA Sabina
- I.POPPAEA SabinaPoppaei Sabini filia, cunctas aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam reliquit filiae, quae scortum Neronis. Hane genuit ex priore Marito Tito Ollio. Post nupta Scipioni et a Messallina subversa. Tacit. l. 11. Annal. initio.II.POPPAEA SabinaTitô Olliô Quaestoriô patre nata, sumptô nomine ab avo Poppaeo Sabino Consule et Triumphatore, nupsit Rufo Crispivo, equiti Romano ex illo filii mater; dein corrupta ab Ottone, qui postmodum Imperator evasit, huius uxor aliquandiu fuit: donec, Ottone coram Nerone illam saepius mirum in modum laudante, illius hic cupidine inflammatus est: quod videns adultera, effecit apud Neronem, ut Otto, sub specie Praefecturae Lusitanicae, removeretur, quo factô, Neronis uxor fuit, quam duodecimô die, post divortium Octaviae, in matrimonium accepit. hanc dilexit unice siliâ ex illa susceptâ, Memmiô Regulô et Vergiliô Rufô Consulib. et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reversum gravida et aegra convitiis incesserat. Huic Poppaeae omnia alia fuêre, praeter honestum animum: sermo comis, nec absurdum ingenium, modestiam praeferebat, et lasciviâ tamen utebatur: famae numquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens. Delicata, magnifica, et elegantiae usque adeo studiosa, ut quottidie asininô lacte suae formae mederetur. Vide Sueton- in Nerone et Ottone. Luxu supra modum diffluebat auctore Plin. l. 28. c. 12. et l. 33. c. 11. in haec verba, Nostrâ aet ate Poppaea coniux Neronis principis delicatioribus iumentis suis soleas ex auro quoque induere solebat. Adde Tacit. l. 13. 14. 15. 16. Annal. Dion. et Xiphilin. in Nerone. Eius uterum Senatum Romanum commendâsse Diis, refert Tacit. Annal. l. 15. c. 23. qui mos in hodiernis Aulis etiamnum viget. namque Gentiles quoque non pro se modo, sed et pro aliis, Deos adire soliti: inprimis vero Reip. Principique propitios faventesque Deos precibus suis efficere conabantur, uti pluribus videre est apud Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. purior. c. 16. §. 19. et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.